monumenta.ch > Ambrosius > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 22
Sequitur versus quintus: Fiat manus tua salvum facere me; quoniam mandata tua elegi. Adventum Domini videtur orare; quia manus Dei Christus est. Ipsum legimus dexteram Dei, de quo supra ait: Dextera Domini fecit virtutem: dextetera Domini exaltavit me . Cur ergo hic manum dixit; nisi forte non solum propter diversitatem gratiae, quam scriptores non praetermittere solent, sed etiam propter quamdam proprietatem manuum dictum est; ut ibi dextera dicatur, ubi scribitur quod exaltavit eum virtute; hic manus, ubi intelligi oporteat, quod eum humilitate servavit? Potest et sic intelligi manus Domini, sicut dicitur in usu: Magna est manus illius regis; hoc est, magnus exercitus, et illius inferior est manus; ut etiam hic intelligamus: Fiat adiumentum tuum atque subsidium, ut mittas Angelos tuos, opem tuam, subsidia potentiae tuae ad liberandum populum tuum. Haec est manus Dei, de qua scriptum est: Nonne omnes ministri spiritus, qui mittuntur in ministerium propter eos, qui futuri erunt haeredes salutis ? Qui ergo elegit mandata Dei, utitur confidentia; ut cum auctoritate deposcat sibi divina subsidia.